# Astronomiae physicae et geometricae elementa 223

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, IIB XIIDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/223

Quod si quaeratur Tempus interjectum inter observationem umbrae in H & ipsum Solstitium, ipsi TC modo inventae addatur AT, b3 cA2abe+a3d fietque quaesita Ac = (aψx– 137+2 Pari modo erit EC b20+ 2abd+a*d Si vero is sit observationum ordo, Taa2b ut observatio umbrae Gnomonis in F sit exacte media inter ejusdem observationes in H & G; hoc est, si ATZTE, sive a =b, aequatio paulo simplicior fiet; erit nempe distantia Temporum Solstitii & ac– ad observatae umbrae in F aequalis, /, Solstitii distantia à Tempore 3acTad observationis umbrae in H aequalis 73 7, & à momento observaac F 3ad tionis umbrae in G aequalis 2c+21; hoc est, in schemate, sicut 2FHTZFG ad GH, sive AHF-ZGH ad GH, sive ZHFGH ad GH, ita semissis Temporis inter primam observationem umbrae in H & ultimam ejusdem in G versantis ad tempus interjectum inter observationem mediam umbrae in F & ipsum Solstitii momentum quaesitum. Primus modum hunc Solstitiorum Tempora determinandi excogitavit & publico impertivit Acutiss. Ed. Halleius in Transact. Philos. ineunte Anno 1695, & exemplis Solstitiorum binorum, per observationes Waltheri & Gassendi, ex hoc definitorum illustravit; ubi etiam in praxi advertenda quaedam notat de Gnomonis situ & figura commoda, de Umbrae accurata observatione aliisque.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
