Latin
PROPOSITIO XV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XV. POsitionem Lineae Apsidum &Orbitae Speciem supra determinatas ad libitum corrigere. Sumantur Lineae Apsidum Positio &Orbitae Species per praecedentem inventae pro veris &accuratis, (neque enim multum inde abludunt per Prop. v.) ex quibus &Tempore periodico temporibusque inter observationes datis inveniantur anguli correcti ad F, temporibus observationum in punctis B, C &D factarum congruentes; &quidem si primam tantum Correctionem (Bullialdi nimirum) adhibere libet, hoc fiet per Prop. VII; ad quantam libet vero exactitudinem procedere licebit per Prop. IV. Per angulos istos sic correctos, loco priorum qui simpliciter temporibus proportionales erant; id est, in Phrasi Astronomica per angulos Anomaliae mediae sic aequatos, loco angulorum Anomaliae mediae simplicis prius adhibitorum, repetatur calculus Prop. praec invenianturque Positio Lineae Apsidum &Orbitae Species, quae erunt accuratiores. COROLLARIUM. Hinc Apsidum Orbitae Telluris Motus determinabitur: Comparando nimirum Locum quem Aphelium nunc tenet, cum Loco quem ante plura saecula tenebat, (quorum uterque per Prop. XIV. invenitur, &per Prop. XV. corrigitur, &arcum à dicto Aphelio interea factum dividendo per Annorum intermediorum numerum, prodibit Aphelii Motus Annuus, qui ad Anni partes etiam extendetur.