# Astronomiae physicae et geometricae elementa 226-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/226-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/226-2

PROPOSITIO XV. POsitionem Lineae Apsidum & Orbitae Speciem supra determinatas ad libitum corrigere. Sumantur Lineae Apsidum Positio & Orbitae Species per praecedentem inventae pro veris & accuratis, (neque enim multum inde abludunt per Prop. v.) ex quibus & Tempore periodico temporibusque inter observationes datis inveniantur anguli correcti ad F, temporibus observationum in punctis B, C & D factarum congruentes; & quidem si primam tantum Correctionem (Bullialdi nimirum) adhibere libet, hoc fiet per Prop. VII; ad quantam libet vero exactitudinem procedere licebit per Prop. IV. Per angulos istos sic correctos, loco priorum qui simpliciter temporibus proportionales erant; id est, in Phrasi Astronomica per angulos Anomaliae mediae sic aequatos, loco angulorum Anomaliae mediae simplicis prius adhibitorum, repetatur calculus Prop. praec invenianturque Positio Lineae Apsidum & Orbitae Species, quae erunt accuratiores. COROLLARIUM. Hinc Apsidum Orbitae Telluris Motus determinabitur: Comparando nimirum Locum quem Aphelium nunc tenet, cum Loco quem ante plura saecula tenebat, (quorum uterque per Prop. XIV. invenitur, & per Prop. XV. corrigitur, & arcum à dicto Aphelio interea factum dividendo per Annorum intermediorum numerum, prodibit Aphelii Motus Annuus, qui ad Anni partes etiam extendetur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
