Latin
PROPOSITIO XVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 227-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XVII. lerum Naturalium Inaequalitatem explicare, &quomodo Tempus aequetur ostendere. Cum Astronomi munus sit Stellarum motum ostendere, &hic in Tempore fiat, nec absque illo concipi possit; Temporis vero pars maxime sensibilis sit Dies naturalis, nempe per quem saepius repetitum Anni, per eundem divisum Horae harumque partes fiunt; cumque in motibus supputandis Dies omnes inter se aequales supponere oporteat; quantum hoc à vero abest, tantum &motus Coelestes è Tabulis deprompti à Phaenomenis dissidebunt, nisi inaequalitatis hujus ratio habeatur. Ad hanc vero intelligendam, advertatur Diem naturalem esse Temporis spatium, quod effluit ex quo Sol datum Meridianum Coelestem reliquit donec ad eundem revertitur; hoc est, spatium quo revolutio integri Aequatoris Coelestis peragitur, &praeterea istius ejus partis, quae respondet Eclipticae portioni, quam interim Sol motu Annuo in Ortum percurrit.