# Astronomiae physicae et geometricae elementa 227-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/227-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/227-2

PROPOSITIO XVII. lerum Naturalium Inaequalitatem explicare, & quomodo Tempus aequetur ostendere. Cum Astronomi munus sit Stellarum motum ostendere, & hic in Tempore fiat, nec absque illo concipi possit; Temporis vero pars maxime sensibilis sit Dies naturalis, nempe per quem saepius repetitum Anni, per eundem divisum Horae harumque partes fiunt; cumque in motibus supputandis Dies omnes inter se aequales supponere oporteat; quantum hoc à vero abest, tantum & motus Coelestes è Tabulis deprompti à Phaenomenis dissidebunt, nisi inaequalitatis hujus ratio habeatur. Ad hanc vero intelligendam, advertatur Diem naturalem esse Temporis spatium, quod effluit ex quo Sol datum Meridianum Coelestem reliquit donec ad eundem revertitur; hoc est, spatium quo revolutio integri Aequatoris Coelestis peragitur, & praeterea istius ejus partis, quae respondet Eclipticae portioni, quam interim Sol motu Annuo in Ortum percurrit.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
