# Astronomiae physicae et geometricae elementa 228.1-4

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 228.1 to 228.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/228.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/228.1

At quia Aequatoris portio haec, integro Aequatori superaddita, non est ubique aequalis, tam propter Eclipticae obliquitatem, quam quod motus Solis Annuus circa Tellurem apparens aequabilis non est; neque Dies isti naturales inter se aequales erunt: Adeoque tum demum forent aequales, si Sol è Terra visus motu Annuo & aequabiliter & in ipso Aequatore moveretur; patetque in isto casu, postquam integer Aequator Meridianum pertransit, relinqui quae adhuc pertranseat portionem illam quam Sol interim motu Annuo versus Ortum conficeret, quae semper sibi aequalis esset, cum motum hunc aequabilem ponamus; adeoque & Tempus mensurans transitum per Meridianum totius Aequatoris & portionis hujus addititiae esset sibi perpetuo aequale. Fingamus igitur Solem alium, ut dictum est, in Aequatore motum, ac proinde Tempus aequabile sive medium mensurantem: Patet differentiam Temporis, quae intercedit inter appulsum Solis veri & ficti ad Meridianum, vel alium quemvis circulum horarium, eam esse, quae ex Meridie apparenti faciat Meridiem medium, vel ex medio apparentem: hoc est, ipsam Temporis Aequa tionem. Et quoniam Sol verus & Aequatoris punctum, ubi definit ejus Ascensio recta, fimul ad Meridianum appellunt; Aequatio autem Temporis est Temporis spatium, quod labitur dum arcus Aequatoris inter extremum punctum Ascensionis Rectae Solis veri & locum Solis ficti comprehensus Meridianum pertransit; si arcus hic convertatur in Tempus, fiet Temporis Aequatio quaesita. Porro, Locus Solis ficti tantum in Aequatore distat à puncto Aequinoctii verni, quantum locus Solis medius in Ecliptica ab eodem: & igitur praedictus arcus Aequatoris, Aequationis Temporis mensura, aequalis est differentiae inter Solis veri Ascensionem rectam & distantiam loci medii Solis ab Aequinoctio verno. Atqui vulgo notum est differentiam duarum quarumvis quantitatum A & B aequalem esse differentiae inter A & assumptam quamlibet X, & differentiae inter hanc X & B simul. Assumpto igitur tertio arcu, nempe distantiâ veri loci Solis ab Aequinoctio verno, erit Arcus, temporis Aequationem mensurans, summa duorum arcuum, quorum alter est differentia inter Solis Ascensionem rectam ejusque locum verum in Ecliptica, alter autem differentia veri & medii Motûs Solis. Accidit autem aliquando, ut duarum quantitatum differentia aequipolleat summae illarum simpliciter sumptarum; nempe cum altera negativa est, altera positiva; Quare Arcus in tempus convertendus, ut fiat Aequatio Temporis, semper est summa vel differentia duorum arcuum, quorum alter est differentia veri Motûs Solis & Ascensionis ejus rectae, alter autem est differentia veri & medii Motûs Solis.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
