# Astronomiae physicae et geometricae elementa 228.5-6

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 228.5 to 228.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/228.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/228.5

Quoniam autem Arcus hic duabus partibus constat, illas seorsim considerabimus. Ac primo abstrahamus ab inaequali motu Solis sub Ecliptica; hoc est, illum jubeamus paulisper esse aequalem; adeoque motus Solis ficti in Aequatore aequalis erit motui Solis veri in Ecliptica, sive Sol verus & fictus aequaliter distabunt ab utroque Aequinoctio. Et quoniam in primo quadrante Eclipticae, sive ab initio v ad initium , Solis distantia ab initio v major est ejusdem Ascensione rectâ; Sol fictus magis distat ab initio v versus Ortum quam est Ascensio recta Solis veri, & igitur Sol verus citius ficto appellit ad Meridianum, quippe qui Occidentalior est; hoc est, Tempus apparens praecedit medium: unde cum Sol est in primo quadrante Eclipticae, Aequationis Temporis pars illa, quae est differentia veri Motûs Solis & ejus Ascensionis rectae, in Tempus conversa detrahenda est ab apparenti, ut fiat Tempus medium sive aequabile.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
