Latin
PROPOSITIO XXII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 233-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXII. X unica Planetae observatione quacunque ejus Inaequalitatem ESecundam exuere, &à Sole Distantiam invenire. Observetur Planeta P, cujus Nodorum linea NS, ex Terra T cum Latitudine apparente PTB. Planum Latitudinis apparentis producatur, donec secuerit planum Orbis planetarii in PN, &planum Eclipticae in recta BTN. Ex P demittatur PB perpendicularis rectae NE, &ex T erigatur TO eidem NE perpendicularis, quae (per Prop. XXXVIII. ElXI.) plano Eclipticae normales erunt, quia planum Latitudinis PNE Eclipticae plano rectum est. Ex T ducatur TE perpendicularis rectae NS, &jungatur OE, quae eidem NS normalis est; &angulus OET aequalis erit Inclinationi planorum Orbis planetarii &Eclipticae. In triangulo NST dantur latus ST &angulus TSN ex Theoria Terrae &Nodi loco cognito, &ex observatione anguIus NTS Elongatio Planetae à Sole in Ecliptica computata, aut ejus complenientum ad duos rectos; innotescent igitur latera TN &NS &angulus TNS. In triangulo TEN rectangulo ad E datur NT &TNE; &proinde TE.