Latin
PROPOSITIO XXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIII. CUjusvis Planetae Tempus periodicum circa Solem definire. Observetur Planeta propositus in Nodo, (ut Prop. XIX. factum,) &rursus cum ad eundem Nodum proxime revertitur: Tempus inter has observationes intermedium est proxime Planetae Tempus periodicum quaesitum. Nam quoniam Nodorum lineae sunt (per Prop. LIII. Lib. 1.) fere immotae, quando Planeta totam descripsit Orbitam, ad eundem Nodum revertitur, &vicissim. Non tantum ope Planetae in eodem Nodo bis observati ejus Periodus determinatur, sed si bis in alio quovis Orbitae suae puncto Inaequalitate Secundâ exutus spectetur, periodicum Tempus patebit. Quod si Planetae Locus Centricus ab Aequinoctiis computetur, habenda est ratio Praecessionis Aequinoctialium punctorum interim factae. In Planetarum Temporibus periodicis definiendis utile erit cautionem adhibere, quam ad Anni Tropici quantitatem exacte definiendam adhibuimus; nempe ut observationes adhibeantur quam maxime inter se distantes, ut error insensibilis fiat, divisione factâ per magnum revolutionum numerum. Ne autem in una integra revolutione peccetur, sufficit Periodum verae propinquam &numero rotundo novisse, quod fiet si in una Planetae revolutione Loca Centrica bina aut plura quaerantur in Oppositione vel Conjunctione cum Sole(cum nempe Inaequalitate Secundâ caret,) &Tempus periodicum assumatur in ea ratione ad Tempus inter binas quasvis observationes elapsum, ut distantia inter Loca Centrica ad integrum circulum. Si non contingat Planetam in ipso Nodo, vel in ipsa Oppositione cum Sole observare, (quod plerumque fit;) tum istud momentum ex observationibus ante &post factis determinatur.