Latin
PROPOSITIO XXIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIV. Ongitudinem Axis majoris Orbitae cujusvis Planetae primaErii invenire. Hactenus planorum Orbium planetariorum situm ad se mutuo definivimus: ad ipsas nunc Orbitas in planis definitis describendas accedimus. Quod quidem variis modis faciemus, ut hic aut ille usurpetur pro observationum commoditate, &alter alterum correctiorem reddat; &ut Orbitae per omnes aut plurimos modos in unum collimantes determinatae accuratiores habeantur. Ac primo, quomodo illarum Axes majores definiantur, ostendemus. Capiendus est Orbitae cujusvis Planetae primarii Axis major ad Axem majorem Orbitae Terrae, in subsesquiplicata ratione periodici Temporis propositi Planetae (per Prop. praec. inventi) ad Tempus periodicum Telluris circa Solem per Prop. XIII. determinatum: Sic enim fient Cubi majorum Axium Orbitarum, Planetae &Terrae, ut Quadrata Temporum periodicorum Corporum istorum circa Solem, quod demonstratum est (Prop. XL. Lib. L) obtinere in corporibus circa idem centrum revolutis, &agitatis Vi Centripetâ, quae est quadrato distantiae ab isto centro reciproce proportionalis: hanc vero esse conditionem Planetarum primariorum circa Solem revolventium ostensum est Prop. XLII. Lib. I. PROPOSITIO XXV. Atis tribus Locis Centricis Planetae &Tempore periodico, Dejus Orbitam describere, &Temporis momentum quo Planeta Aphelium tenebat invenire. Eodem modo quo Prop. XIV. ex datis tribus Telluris Locis ex Sole visis (hoc est, Telluris Locis Centricis) &Tempore periodico, Orbitae Telluris Species &Positio lineae Apsidum determinatur, simile ex iisdem datis in Planeta proposito fiet, &Orbita sic descripta per methodum Prop. xv. indicatam corrigetur. Et sicut Telluris Orbita descripta est in plano Eclipticae prius (Prop. XIX. Lib. 1I. )determinato, ita planum Orbis Planetae propositi, in quo describenda est ejus Orbita, determinatum est per Prop. XIX. &XX. Porro, ex Temporibus periodicis Telluris &Planetae invenitur (per Prop. praec) ratio majorum Axium Orbitarum eorundem: ex assumpta igitur majore Axe Orbitae Terrae (sive hujus semisse Telluris Distantia media à Sole) habebitur magnitudo Orbitae Planetae: penitus igitur determinatur Planetae Orbita. Et Tempus, quando Planeta hic Aphelium tenebat, similiter determinatur, atque idem in Planeta Tellure Prop. XIV. factum. Quoniam Orbitae Planetae Ellipticae Species sola ex datis determinatur, (ut ex Prop. XIV.