Latin
PROPOSITIO XXVI. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 236-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVI. LEMMA. Atis umbilico &longitudine axis majoris, describere Ellipsin per data duo puncta transeuntem. Sit S figurae describendae umbilicus, AP longitudo axis majoris, L &I duo puncta per quae Ellipsis transire debet. Centro L distantiâ aequali excessui rectae AP supra rectam LS describatur circulus CF; &similiter centro l distantiâ aequali excessui rectae AP supra Ys describatur circulus RF priorem secans in F; erit F Ellipseos describendae umbilicus ly. alter: Hisce igitur umbilicis S &F, &axe majore aequali rectae AP, descripta Ellipsis erit ea quae quaeritur. Quoniam enim LF aequalis est AP–LS, erit LSALF aequalis AP. Pari modo AP aequatur ISTIF: Unde (per Prop. LII. Lib. tert. Conicorum) Ellipsis umbilicis S &F descripta, axem majorem habens aequalem rectae AP, transibit per puncta L &I. Facile est ex hujusmodi constructione Geometrica calculi modum Astronomiae accommodatum excogitare. Ex datis enim tribus punctis S, L &I, hoc est, ex datis tribus lateribus trianguli SLI, innotescunt anguli. Rursus, in triangulo LIF dantur omnia latera; nempe LI ut prius, LF differentia datarum rectarum AP &LS, &IF differentia ipsarum AP, Is; innotescit igitur angulus FLI: sed prius notus erat SLI, ergo dabitur angulus SLF.