# Astronomiae physicae et geometricae elementa 236-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXVI. LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/236-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/236-2

PROPOSITIO XXVI. LEMMA. Atis umbilico & longitudine axis majoris, describere Ellipsin per data duo puncta transeuntem. Sit S figurae describendae umbilicus, AP longitudo axis majoris, L & I duo puncta per quae Ellipsis transire debet. Centro L distantiâ aequali excessui rectae AP supra rectam LS describatur circulus CF; & similiter centro l distantiâ aequali excessui rectae AP supra Ys describatur circulus RF priorem secans in F; erit F Ellipseos describendae umbilicus ly. alter: Hisce igitur umbilicis S & F, & axe majore aequali rectae AP, descripta Ellipsis erit ea quae quaeritur. Quoniam enim LF aequalis est AP–LS, erit LSALF aequalis AP. Pari modo AP aequatur ISTIF: Unde (per Prop. LII. Lib. tert. Conicorum) Ellipsis umbilicis S & F descripta, axem majorem habens aequalem rectae AP, transibit per puncta L & I. Facile est ex hujusmodi constructione Geometrica calculi modum Astronomiae accommodatum excogitare. Ex datis enim tribus punctis S, L & I, hoc est, ex datis tribus lateribus trianguli SLI, innotescunt anguli. Rursus, in triangulo LIF dantur omnia latera; nempe LI ut prius, LF differentia datarum rectarum AP & LS, & IF differentia ipsarum AP, Is; innotescit igitur angulus FLI: sed prius notus erat SLI, ergo dabitur angulus SLF.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
