Latin
PROPOSITIO XXVIII. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 237-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVIII. LEMMA. D Ellipseos ALP majorem axem AP ex umbilicorum alteros IAerigatur normalis SR Ellipsi occurrens in R, per quod acta recta DR Ellipsin contingens cum axe AP producto concurrat in G, &ex G ad axem ducatur perpendicularis GF. Hisce positis, si ex quovis Ellipseos puncto L inclinentur duae rectae LS, LE, altera Ls ad assumptum umbilicum s, altera LE ad EG normalis; dico LE esse ad LS in data ratione GP ad PS. Per punctum L ad axem AP ducatur normalis LC axi occurrens in C &tangenti DR in D, &huic ex P parallela PN: Eritque CD aequalis rectae SL (per Prop. CXXXIX. Lib. IV. Gregorii à S Vincentio) &PN ipsi PS. GlSed GC est ad CD in data ratione, nempe GP ad PN; &igitur EL est ad LS in data ratione GP ad PN, sive GP ad PS. Hinc sequitur GA esse ad AS in eadem dicta ratione GP ad PS; qui est casus particularis hujus Propositionis, nempe cum libere assumptum punctum L coincidit cum A: Et hoc exinde etiam patet, quod (ex Prop. XXXIV. Lib. I. Conicor.) ob RG contingentem, AS est ad SP ut AG ad GP; unde permutando &invertendo GA est ad AS ut GP ad PS. Propositio haec etiam obtinet in reliquis Goni Sectionibus. PROPOSITIO XXIX. LEMMA. Llipsin circa datum umbilicum describere, quae transeat per Edata tria puncta PK. Dentur puncta L, I, A, &focus S. Jungatur recta LI, &producatur