Latin
238.5 to 238.6
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 238.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
IF, &ex datis primis tribus notus erit quartus terminus; nempe IF recta. Porro, ex datis trianguli sIλ tribus lateribus datur angulus sIλ, &ex trianguli SLI lateribus notis innotescit SIL; ergo datur &angulus LIA horum differentia vel summa, &huic ad verticem aequalis FIf. In triangulo igitur Flf datis lateribus ! F, If modo inventis, una cum angulo comprehenso Flf; invenietur angulus Ffl, &proinde hujus complementum ad rectum fle. Sed ex prius noto SYL angulo innotescit ejus complementum ad duos rectos slf: dabitur ergo angulorum notorum slf, elf summa vel differentia els, ac proinde illius (propter parallelas e l, GS) ad duos rectos complementum IsG; nempe inclinatio axis majoris ad rectam Is positione datam. Porro, in triangulo fe! rectangulo ad e dantur omnes anguli, una cum latere fl; innotescit ergo el, sive GM, positâ IM ad GS normali. Similiter in triangulo rectangulo SMI, datis angulis &latere sI, datur SM; ipsarum autem GM, MS summa vel differentia est GS.