Latin
PROPOSITIO XXXI. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 239-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXI. LEMMA. INvenire diametros conjugatas Ellipseos, quae per data quinque puncta transeat. Sint data quinque puncta N, M, L, K, H, per quae transeat Ellipseos perimeter; invenienda est Ellipseos istius diameter quaedam FE, ejusque conjugata TY, magnitudine &positione. Ductae intelligantur rectae data puncta conjungentes, (ut in schemate,) quarum duae quaedam aut parallelae sunt, aut duae nullae. Hoc autem facile perspicitur; cum enim dentur puncta N, M, L, K, H, dantur rectae omnes ea omnifariam conjungentes, &anguli inter rectas istas comprehensi. Si ergo deprehendatur angulos duos alternatim positos (exgr.