# Astronomiae physicae et geometricae elementa 239-4

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXI. LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/239-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/239-4

PROPOSITIO XXXI. LEMMA. INvenire diametros conjugatas Ellipseos, quae per data quinque puncta transeat. Sint data quinque puncta N, M, L, K, H, per quae transeat Ellipseos perimeter; invenienda est Ellipseos istius diameter quaedam FE, ejusque conjugata TY, magnitudine & positione. Ductae intelligantur rectae data puncta conjungentes, (ut in schemate,) quarum duae quaedam aut parallelae sunt, aut duae nullae. Hoc autem facile perspicitur; cum enim dentur puncta N, M, L, K, H, dantur rectae omnes ea omnifariam conjungentes, & anguli inter rectas istas comprehensi. Si ergo deprehendatur angulos duos alternatim positos (exgr.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
