# Astronomiae physicae et geometricae elementa 241.6-7

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 241.6 to 241.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/241.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/241.6

Sed propter parallelas MDK, GCP est XD. DK:: XC. CP; item LD. DM:LC.CG. Cum igitur rationes componentes aequales sint erunt & compositae aequales; hoc est, XDL ad MDK sicut XCL ad GCP. Si detur utrumque rectangulum EAF, EBE, & data sint A & B puncta; dantur etiam E & F puncta, positâ EABF rectâ. Rectangulo enim EAF aequale ponatur rectangulum BAC, & rectangulo BBF rectangulum ABD: Adeoque, cum (ex hyp.) EAF & BA dentur, datur (per 57. Dat.) AC. Similiter ob data EBF & AB dabitur AD. Propter priorem aequalitatem erit (per xvi. Elem. VI. ) FA AB AC AE, & per conversionem rationis FA. BF: AC. CE. Rursus, zed Rursus, propter posteriorem aequalitatem est EB. BD AB. BF, & componendo ED. BD: FA. BF. Unde (per Prop. XI. El. v.) AC. CE: ED. BD: & idcirco rectangulum contentum sub AC & BD aequale est rectangulo sub CE, ED. Atqui rectangulum sub AC & BD datur, (utraque enim recta data est;) ergo datum est etiam rectangulum sub CE, ED. Et quia datum hocce rectangulum applicatur ad datam rectam CD (nempe ex datis partibus CA & AD constantem) deficiens figurâ quadratâ, dabitur (per 58. Dat.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
