# Astronomiae physicae et geometricae elementa 243

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXII. LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/243

Porro, si axis major PO ita dividatur in S & F, ut rectangulum sub PS & SO, item rectangulum sub PF & FO aequale sit quadrato ab RE descripto, erunt (ex Prop. LII. Lib. III. Elem. Conic.) puncta S & F Ellipseos umbilici. Haec vero punctasic inventa (per 58. Dat.) data sunt. Datis autem axibus & umbilicis, Ellipsis describitur per Prop. LIV. Lib. I. Conic. Apollonii. Non opus est hic subjungere formam calculi Trigonometrici, Problemati huic accommodati: Geometris enim satis est notum, quae per Euclidis Data eruuntur facillime per calculum eodem prorsus modo progredientem similiter erui, & quidem plerumque Trigonometrico quod hic accidit: Et revera investigatio Problematis cujusvis ope Datorum Euclidis universalis est modus illud determinandi, Veteribus familiaris.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
