# Astronomiae physicae et geometricae elementa 245

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/245

In triangulo porro LES rectangulo ad E dantur latera LE & LS; ideoque datur latus SE, Distantia Planetae à Sole Curtata. In triangulo ESN praeter rectum ad N dantur ES & prius inventum EN; dabitur ergo angulus ESN, Planetae Longitudo Heliocentrica in Ecliptica à Nodo N computata: Sed datur Nodi Locus in Ecliptica; quare & Planetae Locus Heliocentricus in Ecliptica notus erit. Rursus, in triangulo TSE data est ST ab initio, & modo inventa est SE; datur etiam angulus TSE, (aequalis summae vel differentiae datorum angulorum TSN, ESN, quia tres rectae ST, SE, SN sunt in plano Eclipticae,) qui & Angulus Commutationis dicitur: Et propterea dantur reliqua, nempe angulus TES Parallaxis Orbis nuncupatus, & STE Elongatio Planetae à Sole; hoc est, positio rectae TE sive Planetae Locus Geocentricus in Ecliptica, & ejusdem TE magnitudo. Denique, in triangulo TEL rectangulo ad E dantur latera TE & EL; innotescent igitur TL Distantia Planetae à Terra & angulus LTE Planetae Latitudo Geocentrica.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
