Latin
PROPOSITIO XXXVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXVII. OLaneta quivis Primarius ex alio quovis Primario spectatus, in aliqua Orbitae suae parte Stationarius, in aliqua Directus, in aliqua denique Retrogradus apparet. Sit S Sol, circa quem duo Planetae à D per c versus B rotantur; Orbita propioris PT; remotioris RZ; arcus ab illis aequalibus temporum spatiis descripti AR, PB. Ducatur utcunque SR Orbitae propioris in P occurrens. Inter SR &SP sit media Geometrica SM. Erit (per Prop. XXVII. Lib. I. )velocitas remotioris Planetae ad velocitatem propioris ut SP ad SM: Sed spatia à mobilibus aequalibus temporibus descripta sunt ut eorum velocitates; &igitur est AR ad PB ut SP ad SM; unde AR quam PB minor est. Patetque possibile esse duas parallelas rectas HADB, GRCg per A &R ducere tales, ut propioris Orbitae arcus ab illis interceptus aequalis sit arcui PB. Ita enim duci poterunt rectae parallelae, ut quanto CD (aequalis ipsi PB) major est quam AR tanto obliquior sit, (daturque interioris Orbitae arcus, qui ad parallelas per A &R quantumvis obliquus est,) ut arcus CD, majore sui obliquitate majorem longitudinem compensans, utramque è parallelis rectis extremitatibus suis contingat. Quo posito, si Planetae reperiantur in situ ad se mutuo qualis hic est A &D; hoc est, si angulus Commutationis ad Solem aequalis fuerit ASD angulo, (quod patet necessario futurum bis inter duas proximas propositorum Planetarum Conjunctiones è Sole visas) alter ex altero spectatus toto illo temporis spatio ad easdem Fixas referetur; hoc est, Stationarius apparebit.