Latin
PROPOSITIO XXXVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 248
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter, postquam Planeta Soli propior Stationem secundam ad d est praetergressus, rursus Directus est, talisque manet donec inferior ad situm respectu superioris (qualis est D respectu A) denuo appellat; quod fiet peractâ integrâ revolutione à priore loco D, &insuper eâ alterius parte, quae ad dictum (respectu remotioris Planetae interim progressi) situm denuo recuperandum requiritur. Dico tertio, quod alter ex altero Retrogradus videbitur, postquam Planeta Soli propior supra descriptam Stationis primae metam DC transierit, &ad secundam cd non pervenerit. Sumatur CE ipsi PB aut DC ae qualis; ducantur rectae CA, NOgA ER &utrinque producantur in OCAYO &NERYn, quae non sunt parallelae, sed ad partes CE divergunt, &versus AR convergunt, &productae concurrunt, puta in Y, quia ex hypothesi DA, CR sunt parallelae, &CE aequalis est DC, sed ad RE minus obliquus quam CD ad RC. Si jam superiore in A versante inferior sit in C, hic ex illo in o videbitur, &vicissim ille ex hoc in o: Cum vero superior ad R pervenit &inferior ad E invenitur, hic ex illo ad N, ille vero ex hoc ad n cernetur. Patet vero quod ab o ad N videri moveri, vel ab o ad n, est contra Signorum ordinem moveri; siquidem ab S ad Q vel ab A ad R sit secundum illum; nempe qua Primarius è Sole visus vel vicissim hic ex illo tendere videtur. Atque Retrogradatio haec apparens superioris ex inferiore visi, vel inferioris è superiore, durat à Statione prima ad DC celebrata ad secundam ad cd: Sed, propter remotioris motum, Statio haec secunda transponitur aliquantulum in consequentia, sive ultra locum ed hic depictum. Patet igitur Primarium quemvis ex alio Primario spectatum in aliqua Orbitae suae parte Directum esse, in aliqua Retrogradum, in aliqua denique Stationarium. Q. E. D.