Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM Atque hinc rursus sequitur, ejusdem inferioris respectu, in duobus superioribus invicem collatis, quo remotior est Planeta superior à Sole, Retrogressum ejus diutius durare; nam (per praec. Coroll.) citius incipit definitque serius: At angulus Retrogradationis minor est, quoniam dati inferioris Planetae Orbita ex Planetarum superiorum remotiore visa sub minore angulo apparet, quam si ex propiore cerneretur: Ex Prop. autem hac XXXVII. liquet angulum Retrogradationis (comprehensum nempe inter binas rectas à superiore Planeta Soli opposito, ad loca Orbitae inferioris uibi alter alteri Stationarius apparet) fere aequari angulo quo inferioris Orbita ex superiore videtur, cum praedicta Stationum puncta à contactuum punctis non procul absint. Unde sit, quod è Terra visa Saturni Retrogradatio diuturnior sit, sed per arcum minorem facta, quam Jovis; &haec similiter quam