# Astronomiae physicae et geometricae elementa 249-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/249-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/249-2

COROLLARIUM Atque hinc rursus sequitur, ejusdem inferioris respectu, in duobus superioribus invicem collatis, quo remotior est Planeta superior à Sole, Retrogressum ejus diutius durare; nam (per praec. Coroll.) citius incipit definitque serius: At angulus Retrogradationis minor est, quoniam dati inferioris Planetae Orbita ex Planetarum superiorum remotiore visa sub minore angulo apparet, quam si ex propiore cerneretur: Ex Prop. autem hac XXXVII. liquet angulum Retrogradationis (comprehensum nempe inter binas rectas à superiore Planeta Soli opposito, ad loca Orbitae inferioris uibi alter alteri Stationarius apparet) fere aequari angulo quo inferioris Orbita ex superiore videtur, cum praedicta Stationum puncta à contactuum punctis non procul absint. Unde sit, quod è Terra visa Saturni Retrogradatio diuturnior sit, sed per arcum minorem facta, quam Jovis; & haec similiter quam

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
