# Astronomiae physicae et geometricae elementa 25

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/25

SCHOLIUM. Similia Phaenomena in Jove & Saturno apparebunt: Illorum nempe Satellites sive Lunae, in Primarii sui Umbram immersae, deficiunt; quae Eclipses nobis similiter observantur, atque Eolipses nostrae Lunae exinde observarentur. Et vicissim, Satelles quivis inter Solem Primariumque suum interpositus Umbram in Primarium projicit, quae ab oriente occidentem versus per ejus Discum, maculae instar, incedere videtur. Verum horum Phaenomenon Duratio, Phases, Periodus, &c. varia sunt, & à similibus apud Terram visis, & à Luna nostra profectis, diversa; pro diversitate Umbrarum, Motuum, & Magnitudinum, tam Primarii quam Satellitum. PROPOSITIO XX. Uivis è Planetis Secundariis, Prop. XV. enumeratis, urgetur à LVi composita ex Vi Centripeta tendente ad centrum Rrimarii, circa quem revolvitur, & ex Vi omni Ncceleratrice, qua Primarius urgetur. Et igitur Vires, quibus dicti Satellites in Orbitis circum suos Primarios retinentur, tendunt versus suorum Primariorum centra respective. Quoniam enim Jovis & Saturni Satellites aequabiliter revolvuntur in Orbitis circularibus, Jovi & Saturno respective concentricis, Areas describunt, circa centra illa respectiva, Temporibus (aequaliter auctis) proportionales. Similiter si Lunae Orbita à circulo Terrae concentrico differat; quo Luna minor apparet, (hoc est, quo longius à Terra abest,) eo tardius circa Terram revolvitur, ita ut aequabiliter augeatur Area, quam describit radius ad Terrae centrum ductus. Adeoque universaliter, Satelles quivis è supra memoratis, radio ad centrum sui Primarii Planetae ducto, Areas describit circa centrum illud, Temporibus proportionales. Si ergo intelligatur Systema cujusvis Primarii & circumrevolventium Satellitum urgeri, secundum lineas parallelas, Vi aequali & contrariâ illi, quâ Primarius, in Orbitae puncto ubi tunc est, versus Solem urgetur: Primarius hic versus Solem amplius non descendet; Secundarii vero, circa Primarium, pergent easdem quas prius Areas describere; id est, quisque Temporibus proportionales: (Nam si corpora moveantur quomodocunque inter se, & à Viribus Acceleratricibus aequalibus, secundum lineas parallelas, urgeantur; vel, quod eodem recidit, si Spatium, in quo corpora haec motus suos exercent, moveatur uniformiter in directum; pergent omnia eodem modo moveri, ac si dictae Vires abessent, aut Spatium, quo corpora includuntur, quiesceret Adeoque Satelles quivis, urgente istâ differentiâ Virium, perget Areas Temporibus proportionales circa sui Primarii centrum describere. Et igitur, (per Prop. XII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
