Latin
PROPOSITIO XXXVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 252
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXVIII. Nvenire Angulum Commutationis quo distant Planetae duo dati Lè Sole visi, &Angulum quo distant Sol &Planetarum alteruter ex altero visi, cum datorum Planetarum alter ex altero Stationarius apparet. Sit S Sol, datorum Planetarum Orbitae RV, PT; sintque CD, RA arcus à Planetis simul descripti dum alter ex altero spectatus stare videtur, qui (per dicta ad Prop. XXXVII) dati sunt. Jungantur SR, SC, item RC, AD, quae (per praec.) erunt parallelae. Per C ducatur linea CG ad RA parallela, item per G recta GK ad RS, &per D recta DK ad eS parallela, quae concurrant in K; jungatur CK recta. Erit triangulum GKD aequiangulum triangulo RSC, (cum singula illius la& proinde simile. Quoniam tera singulis hujus parallela sint,) Tempus Stationis Planetae est parvum admodum si conferatur cum Tempore periodico etiam velocissimi, linea CD à recta differt insensibiliter, sicut &à fortiori RA sive CG. Illa igitur non differt ab HC recta Orbitam PT in C tangente producta, &haec producta erit recta CL ad SR normalis, sicut AR eidem normalis est. Porro, circulus diametro CK descriptus transit per D &G, quia anguli CGK, CDK sunt recti; quippe per constructionem rectis SLC, SCH aequales. CGDK igitur est quadrilaterum circulo inscriptum, cujus latus unum CK est circuli diameter, &in quo dantur latus CG diagoniumque CD; item ratio inter oppositum latus DK alteramque diagonalem GK, eadem nempe quae inter datorum Orbium semidiametros CS, RS. Et igitur (per praemissum Lemma) invenietur angulus GCD, cui aequalis est angulus ad verticem HCL; &huic rursus (per Prop. VIII. El. VI.) aequatur RSC, qui est Angulus Commutationis, quo distant Planetae duo dati è Sole visi cum alter ex altero spectatus stare videtur. In triangulo porro RSC datis duobus lateribus SR, SC &angulo ab illis comprehenso RSC, invenientur anguli SRC, SCR; quorum ille est angulus quo inferior à Sole distat dum è superiore Stationarius apparet, hic angulus quo superior distat à Sole dum ex inferiore stare videtur. Hanc Methodum Stationum puncta definiendi calculo aptam &spectatoris motui circa Solem magis naturalem &quasi innixam demonstravi, Geometricam hujus Problematis constructionem transiens à Ptolemaeo Lib. XII. Almagest. consignatam, immobilis Terrae hypothesi accommodatam, quam jam olim Apollonius Pergaeus tradidit, quam nihilo secius suis congruere principiis de motu Telluris ipse testatur Copernicus Lib. V. Cap. XXXV. de Revolut. quamque apud praedictos Auctores videre licet. Si duarum Orbitarum non sit idem planum, altera ad alterius planum reducatur, demittendo à singulis Orbitae reducendae punctis perpendicula ad istud alterum, quo pacto Orbita circularis elliptica evadit, elliptica in alteram Ellipsin vel forsan in circulum mutatur. Verum nova Orbita facilius ducitur (ope Prop. XXXIII.