Latin
PROPOSITIO XL
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 256
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus, quoniam LE est normalis ad Eclipticae planum TSNE, triangula SEL, TEL sunt rectangula ad E; &ideo tangentes angulorum ETL, ESL sunt in eadem ratione cum ES, ET: Sed ESL est Latitudo Planetae Heliocentrica prius ex Tabula propria deprompta, &ratio ES ad ET datur; dantur enim ipsae rectae, (sed &harum ratio eadem est cum ratione sinuum oppositorum angulorum STE Elongationis, &TSE Commutationis;) quare ETL Planetae Latitudo Geocentrica innotescit. Porro, ex supra inventis Angulo Commutationis &Planetae Anomalia, invenitur in octava Tabula num dictus Planeta sit in Statione prima vel secunda. Quod si Commutationis Angulus minor sit quam qui in hoc Planeta Stationem facit, erit Planeta Retrogradus; si major, Directus; ut superius ostensum. Eodemque modo ex eadem Tabula invenietur num Venus aut Mercurius sit à Sole maxime Elongatus. Et ex Planetae loco supra invento, &cognita Depressione Solis ad hoc requisita, Tabulae huic subnexa, determinabitur (per Prop. XXXVIII. Lib. 11.) num Planeta oriatur occidatve Heliace, aut sub Solis radiis lateat. Et denique per eandem methodum, quâ Lunae Phasis delineata est Prop. XVII. Lib. I, delineabitur Martis, Veneris vel Mercurii Phasis ad Tempus datum. Jupiter vero &Saturnus semper pleno orbe fulgent; ut Prop. IX. Lib. I. dictum est. In Propositione hac ad casuum omnium varietatem non attendimus; sc. num arcus hic ab illo, aut vicissim ille ab hoc sit subducendus; nec ad diversa symptomata Inclinationis &Latitudinis Borealis &Australis, Elongationis Orientalis aut Occidentalis, &reliquorum hujusmodi; neque quomodo, ex duobus hinc inde numeris, Tabularis numerus quaesitus intermedius per proportionem sit inveniendus: Non enim calculi praecepta tradimus Supputatori ad literam observanda, sed ejus principia Geometrica.