# Astronomiae physicae et geometricae elementa 257-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/257-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/257-2

PROPOSITIO XLI. N Planetis primariis invicem collatis Quadrata Temporum Periodicorum sunt ut Cubi majorum Axium Orbitarum Ellipticarum, quas circa Solem describunt. Referat S Solem: MFTN Orbitam Terrae, cujus Apsides M & N; AEPB alterius cujuivis Planetae Orbitam, cujus Apsides A & P, quae ita in schemate annexo delineata intelligantur, ut linearum MN, AP eadem sit inclinatio ad invicem, quae ex praecedentibus inter dictorum Planetarum Lineas Apsidum in Coelo deprehenditur; & eadem ratio inter illarum Cubos, quae intercedit inter Quadrata Temporum periodicorum eorundem Planetarum. Dico, quod manente Orbitâ Telluris, alter Planeta nequit moveri in alia quavis Orbita praeter modo descriptam AEPB. Si enim fieri potest, sit dicti Planetae Orbita αεπβ diversa; hoc est, major vel minor quam Orbita AEPB. Designet F punctum in Orbita Terrae, in quo Tellus versatur cum Planetae alteri juncta est Heliocentrice. Ducta SF (& si opus est proFae. ducta) ostendet in Orbita AEPB punctum B, in quo alter Planeta tum reperiretur si in Orbita hac moveretur; & in Orbita αεπβ, quam describere supponitur, punctum β, in quo revera reperitur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
