Latin
SECTIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 259-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO VI. De Orbium planetariorum Magnitudine. In praecedentibus ipsos Planetas tanquam puncta in Orbitis suis mota consideravimus; hoc est, ab illarum Magnitudine abstraximus. Et in isto casu perinde est, quoad Phaenomena, cujus Magnitudinis ponatur cujusvis Orbita, modo reliquae omnes ad hanc rationem &positionem habeant quas in ipsa rerum natura obtinent. Ideo communem Orbitarum omnium earumque partium mensuram ubique posuimus Axem majorem Orbitae, quam Tellus (specta toris domicilium) circa Solem describit, aut hujus semissem, Telluris à Sole Distantiam mediocrem, de hujus mediocris Distantiae Magnitudine parum solliciti. Nunc vero cum reliquorum Planetarum Magnitudo cum Telluris Magnitudine comparanda venit, oportet praedictas Distantias cum Telluris Diametro comparare; quod ex cognita Parallaxi fiet, ut Lib. II. est ostensum. Et licet Planetae Parallaxis per aliquam Parallaxis inveniendae methodum Lib. II. traditam investigari posset, si quantumvis accurate observare liceret; quoniam tamen plurima nimis obvia huic obstant, methodos duas proponemus, quibus observatio haec, imprimis lubrica, absque notabilis erroris periculo institui possit. In prima per binas observationes in duobus Telluris Locis simul factas; in secunda ope duarum in eodem Loco factarum res conficietur.