Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 26
Unproofread scanNot analysed yet
)differentia ista Virium tendit ad Planetam Primarium ut centrum. Sed, antequam Systema totum urgeretur, per lineas parallelas, Vi aequali &contrariâ illi, quâ Primarius versus Solem urgetur, (hoc est, in statu naturali,) Satelles qui vis urgetur à Vi composita ex Vi Centripeta tendente ad centrum Primarii sui, &ex Vi omni Acceleratrice, quâ Primanius urgetur. Unde praedicta Virium differentia ea est, quâ Satelles in Orbita sua circa Primarium retinetur, reliquâ Acceleratrice Vi, quâ Primarius in quolibet Orbitae suae puncto urgetur, ad hoc nihil faciente: Haec vero Virium differentia hactenus est ostensa tendere ad centrum. Et igitur Vires, quibus Planetae Secundarii in Orbitis suis circum Primarios retinentur, tendunt versus dictorum Primariorum centra respective. Quod erat demonstrandum.