Latin
SECTIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 261
Unproofread scanNot analysed yet
Et tandem in triangulo sphaerico ETI rectangulo ad T, è datis sinubus laterum LT, ET, inveniatur sinus lateris EL. Eodem prorsus modo inveniatur sinus lateris EL, datis sinubus arcuum LO, EM, expressus per prius positam Radicem: Dabitur ergo aequatio inter sinum arcus EL primo inventum &sinum eundem secundo inventum, cujus resolutio dabit valorem Radicis, sive Sinûs arcûs LN; unde omnia quaesita innotescent. Quod si eligantur Loca talia in Terra, ut Planetae communem Locorum Azimuthum transeant, atque istud temporis instans in quo horum alter dictum communem Azimuthum tenet; constructio haec migrabit in particularem istam Prop. LXXXVII. Opt. Prom. Jacobi Gregorii. ga 3