# Astronomiae physicae et geometricae elementa 261

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/261

Et tandem in triangulo sphaerico ETI rectangulo ad T, è datis sinubus laterum LT, ET, inveniatur sinus lateris EL. Eodem prorsus modo inveniatur sinus lateris EL, datis sinubus arcuum LO, EM, expressus per prius positam Radicem: Dabitur ergo aequatio inter sinum arcus EL primo inventum & sinum eundem secundo inventum, cujus resolutio dabit valorem Radicis, sive Sinûs arcûs LN; unde omnia quaesita innotescent. Quod si eligantur Loca talia in Terra, ut Planetae communem Locorum Azimuthum transeant, atque istud temporis instans in quo horum alter dictum communem Azimuthum tenet; constructio haec migrabit in particularem istam Prop. LXXXVII. Opt. Prom. Jacobi Gregorii. ga 3

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
