Latin
LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 262
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio arcus AS ad arcum BV componitur ex rationibus AS ad SD, SD ad VF, &VF ad BV; ratio autem AS ad SD innotescit, quia in triangulo rectilineo ASD rectangulo ad A datur angulus ASD, per Prop. XXXVI. Lib. II. inventus; ratio SD ad VF invenitur per Prop. XLVII. Lib. II; &ratio VF ad BV invenitur ut prius ratio AS ad SD; quare ratio As ad BV ex hisce composita nota est: Sed arcuum AS &BV nota etiam est differentia, eadem nempe cum data differentia arcuum AB &SV; &igitur (per Lem. praec.) dabuntur ipsi arcus AS &BV. Adeoque (per 2. Dat.) dabuntur &ipsi SD &VF: hoc est, excessus Parallaxis majoris supra minorem in Altitudine data: poterit enim Altitudo HD vel OF satis exacte ad istud propositum observari. Et inde excessus majoris Parallaxis horizontalis supra minorem horizontalem (per Prop. XLVII. &LXIII. Lib. II.) etiam dabitur: Sed per Prop. XXXV. datur ratio inter Distantias datorum Planetarum à Terra tempore observationis, (nam utriusque Distantia à Tellure in partibus mediae Distantiae Telluris à Sole exprimitur;) &ideo ratio Parallaxium horizontalium eorundem Planetarum etiam datur, quippe (per Prop. XLVIII. Lib. II.) prioris reciproca: Et igitur (per Lem. praec.) dantur ipsae Planetarum Parallaxes horizontales. Atque hinc omnium Planetarum Parallaxes determinantur: Nam ex data Parallaxi unius Planetae dantur Parallaxes omnium per Prop. XLIX. Lib. 11; quia, ex praecedentibus, ad tempus datum datur ratio inter illorum Distantias à Telluris centro.