# Astronomiae physicae et geometricae elementa 262

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/262

Ratio arcus AS ad arcum BV componitur ex rationibus AS ad SD, SD ad VF, & VF ad BV; ratio autem AS ad SD innotescit, quia in triangulo rectilineo ASD rectangulo ad A datur angulus ASD, per Prop. XXXVI. Lib. II. inventus; ratio SD ad VF invenitur per Prop. XLVII. Lib. II; & ratio VF ad BV invenitur ut prius ratio AS ad SD; quare ratio As ad BV ex hisce composita nota est: Sed arcuum AS & BV nota etiam est differentia, eadem nempe cum data differentia arcuum AB & SV; & igitur (per Lem. praec.) dabuntur ipsi arcus AS & BV. Adeoque (per 2. Dat.) dabuntur & ipsi SD & VF: hoc est, excessus Parallaxis majoris supra minorem in Altitudine data: poterit enim Altitudo HD vel OF satis exacte ad istud propositum observari. Et inde excessus majoris Parallaxis horizontalis supra minorem horizontalem (per Prop. XLVII. & LXIII. Lib. II.) etiam dabitur: Sed per Prop. XXXV. datur ratio inter Distantias datorum Planetarum à Terra tempore observationis, (nam utriusque Distantia à Tellure in partibus mediae Distantiae Telluris à Sole exprimitur;) & ideo ratio Parallaxium horizontalium eorundem Planetarum etiam datur, quippe (per Prop. XLVIII. Lib. II.) prioris reciproca: Et igitur (per Lem. praec.) dantur ipsae Planetarum Parallaxes horizontales. Atque hinc omnium Planetarum Parallaxes determinantur: Nam ex data Parallaxi unius Planetae dantur Parallaxes omnium per Prop. XLIX. Lib. 11; quia, ex praecedentibus, ad tempus datum datur ratio inter illorum Distantias à Telluris centro.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
