Latin
SECTIO VII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 264
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ducantur tangentes rectae TA, PD, &jungantur TP, TD, AP; hae duae ultimae coincidunt fere cum arcubus centris T &P &distantiâ TP descriptis; ac proinde sunt in eadem ratione cum angulis TPD, PTA quos subtendunt, quorum hic est Semidiameter Planetae apparens, ille ejus Parallaxis horizontalis: &proinde inverse Diameter Planetae est ad Terrae Diametrum ut Semidiameter Planetae apparens ad Parallaxin ejus horizontalem. Dantur autem tres posteriores hujus analogiae termini; ergo &primus, Planetae nempe Diameter.