# Astronomiae physicae et geometricae elementa 264

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/264

Quod si ducantur tangentes rectae TA, PD, & jungantur TP, TD, AP; hae duae ultimae coincidunt fere cum arcubus centris T & P & distantiâ TP descriptis; ac proinde sunt in eadem ratione cum angulis TPD, PTA quos subtendunt, quorum hic est Semidiameter Planetae apparens, ille ejus Parallaxis horizontalis: & proinde inverse Diameter Planetae est ad Terrae Diametrum ut Semidiameter Planetae apparens ad Parallaxin ejus horizontalem. Dantur autem tres posteriores hujus analogiae termini; ergo & primus, Planetae nempe Diameter.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
