Latin
PROPOSITIO XLVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 266
Unproofread scanNot analysed yet
Prima vero ratio componens &ultima faciunt triplicatam rationem rectae sv ad PA: Unde Quantitas Materiae in S est ad Quantitatem Materiae in P in ratione composita ex triplicata ratione Sv ad PA, &duplicata ratione Temporis periodici Satellitis A circa P ad Tempus periodicum Primarii v circa Solem. Utraque autem componens ratio datur; nempe ratio sv ad PA per praemissum Lemma, &ipsa Tempora periodica per observationem: non latebit igitur ratio composita; nempe ratio Quantitatis Materiae in Sole ad Quantitatem Materiae in Primario P. Hinc invenietur ratio Quantitatis Materiae in Planetis tribus Satellitio donatis; inveniendo sc. rationem Quantitatis Materiae in illorum unoquoque ad Quantitatem Materiae in Sole.