# Astronomiae physicae et geometricae elementa 266

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/266

Prima vero ratio componens & ultima faciunt triplicatam rationem rectae sv ad PA: Unde Quantitas Materiae in S est ad Quantitatem Materiae in P in ratione composita ex triplicata ratione Sv ad PA, & duplicata ratione Temporis periodici Satellitis A circa P ad Tempus periodicum Primarii v circa Solem. Utraque autem componens ratio datur; nempe ratio sv ad PA per praemissum Lemma, & ipsa Tempora periodica per observationem: non latebit igitur ratio composita; nempe ratio Quantitatis Materiae in Sole ad Quantitatem Materiae in Primario P. Hinc invenietur ratio Quantitatis Materiae in Planetis tribus Satellitio donatis; inveniendo sc. rationem Quantitatis Materiae in illorum unoquoque ad Quantitatem Materiae in Sole.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
