Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 267
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc, ex aequo, habetur ratio inter Densitates trium è Planetis primariis, nempe Saturni, Jovis &Terrae. Trium reliquorum Densitates hinc analogice derivare licebit. Nullum est dubium, quin sapientissimus Mundi Conditor Deus O. M. Planetas in diversis à Sole distantiis collocaverit, ut quilibet pro gradu Densitatis calore Solis majore vel minore fruatur: Materia enim densior ad operationes naturales obeundas majorem calorem requirit. Sed &Magnitudinis Planetarum aliquis proculdubio est respectus, cum similium corporum minora, caeteris paribus, fortius intimiusque calefiant; quippe respectu suae molis majorem superficiem habentia, ac proinde plures radios excipientia. PROPOSITIO bitarum planetariarum Axes majores superius inventas corrigere. Prop. XXIV. capti sunt Orbium Axes majores in ratione subsesquiplicata Temporum periodicorum: nempe à Massis Planetarum abstractum est ut decuit ante illarum determinationem, &Planetae pro punctis habiti in Ellipsibus circa immotum Solis centrum in umbilico positum revoluti. Quoniam vero propter Solis &Planetae Actiones mutuas, quibus fit (per Prop. LVIII. Lib. 1.) ut Planeta Ellipsin describat cujus Focus est commune gravitatis centrum sui &Solis, similem (per Prop. LI. Lib. 1.) illi quem circa immotum Solem viribus iisdem attractus describeret; &(per Prop. LIV. Lib. I. )ostensus est major Axis Ellipseos, quam Planeta quivis describit circa Solem simul circa commune centrum gravitatis revolventem, esse ad Axem majorem Ellipseos, quam idem Planeta circa Solem quiescentem eodem Tempore periodico describere posset, in subtriplicata ratione summae Massarum Solis &Planetae ad Massam Solis; ideo Orbitae cujusque Planetae Axis major (per Prop. XXIV. inventus) augendus est in dicta ratione subtriplicata summae Massarum Solis &Planetae ad Massam Solis, ut evadat correctus Datur vero (per Prop. XLVIII.) ratio inter Massas Solis &Planetarum; &igitur datur ratio, in qua Orbitarum Axes majores (per Prop. XXIV. inventi) sunt augendi, ut evadant correcti.