Latin
PROPOSITIO LI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 269
Unproofread scanNot analysed yet
Ex fluidi quiete manifestum est fluidum in canalis crure AC in aequilibrio esse cum fluido in ejusdem crure PC, vi centrifugâ ex motu circa Telluris Axem ortâ &majore à centro Terrae distantiâ attollentibus &retinentibus fluidum in crure CA ad majorem altitudinem quam in CP crure Unde &portio quaelibet fluidi in CA in aequilibrio est (sive aequaliter gravis est) cum simili &similiter posita fluidi portione in crure CP, (quod proinde etiam verum est de corporibus quibusvis homogeneis, etiamsi fluida non sint;) &suprema crurum puncta A &P similiter in cruribus sita sunt: Et igitur corpora homogenea in A &P constituta, quae sunt ut AC, PC, aequigravia sunt versus Terrae centrum. Sed gravitas corporis in A positi, quod est ut PC, est ad gravitatem alterius homogenei ibidem consistentis, quod est ut AC, sicut PC ad AC, (nempe homogeneorum corporum juxta positorum pondera ut ipsa corpora;) &igitur corporum homogeneorum aequalium in A &P positorum gravitates sunt ut PC ∾ hoc est, reciproce ut distantiae a centro. Simili prorsus ratione ostendetur gravitas corporis in B ad gravitatem aequalis &homogenei in P ut CP ad CB; etenim fluidum in canale BCP immotum permanebit, ut in priori ACP: Unde, ex aequo, aequalium &homogeneorum corporum in Telluris superficie ubicunque consistentium gravitates absolutae sunt reciproce ut distantiae à centro. At corporis gravitas acceleratrix est ut ejus gravitas absoluta applicata ad ejusdem molem: Adeoque corporum in Telluris superficie constitutorum gravitates acceleratrices sunt ut locorum distantiae à centro inverse. Porro, quoniam oscillatio corporis penduli ad A positi, &in Cycloide moti, aequidiuturna ponitur (ex observatione) cum oscillatione alterius ad P; &(per Prop. XXV. Part. II. Horologii Oscillatorii Christiani Hugenii) tempus descensûs liberi per Cycloidis axem datam habet rationem ad tempus oscillationis in ista Cycloide; &(per Prop. vi. &VII. Part. III. dicti Libri) axis Cycloidis, quam grave Pendulum describit, datam habet rationem ad longitudinem fili dictum grave suspendentis; &proinde tempus descensûs liberi per axem Cycloidis datam etiam habet rationem ad tempus descensûus liberi per fili longitudinem, nempe prioris subduplicatam: erit tempus descensûs liberi per longitudinem penduli ad A positi aequale tempori descensûs liberi per longitudinem penduli ad P positi. Sed spatia ad A &P, aequalibus temporibus casu libero percursa, sunt ut gravitates acceleratrices in dictis locis A &P, sc. effectus ut causae; &dictae gravitates acceleratrices hactenus ostensae sunt ut distantiae à centro Terrae inverse; &igitur longitudo penduli ad A est ad longitudinem penduli ad P aequali tempore oscillantis ut CP ad CA. Similiterque ostendetur longitudo penduli ad B esse ad longitudinem penduli ad P aequali tempore oscillantis ut CP ad CB: Unde, ex aequo, erunt universaliter longitudines pendulorum aequalibus temporibus oscillantium reciproce ut distantiae locorum à centro Terrae.