# Astronomiae physicae et geometricae elementa 269

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/269

Ex fluidi quiete manifestum est fluidum in canalis crure AC in aequilibrio esse cum fluido in ejusdem crure PC, vi centrifugâ ex motu circa Telluris Axem ortâ & majore à centro Terrae distantiâ attollentibus & retinentibus fluidum in crure CA ad majorem altitudinem quam in CP crure Unde & portio quaelibet fluidi in CA in aequilibrio est (sive aequaliter gravis est) cum simili & similiter posita fluidi portione in crure CP, (quod proinde etiam verum est de corporibus quibusvis homogeneis, etiamsi fluida non sint;) & suprema crurum puncta A & P similiter in cruribus sita sunt: Et igitur corpora homogenea in A & P constituta, quae sunt ut AC, PC, aequigravia sunt versus Terrae centrum. Sed gravitas corporis in A positi, quod est ut PC, est ad gravitatem alterius homogenei ibidem consistentis, quod est ut AC, sicut PC ad AC, (nempe homogeneorum corporum juxta positorum pondera ut ipsa corpora;) & igitur corporum homogeneorum aequalium in A & P positorum gravitates sunt ut PC & AC; hoc est, reciproce ut distantiae a centro. Simili prorsus ratione ostendetur gravitas corporis in B ad gravitatem aequalis & homogenei in P ut CP ad CB; etenim fluidum in canale BCP immotum permanebit, ut in priori ACP: Unde, ex aequo, aequalium & homogeneorum corporum in Telluris superficie ubicunque consistentium gravitates absolutae sunt reciproce ut distantiae à centro. At corporis gravitas acceleratrix est ut ejus gravitas absoluta applicata ad ejusdem molem: Adeoque corporum in Telluris superficie constitutorum gravitates acceleratrices sunt ut locorum distantiae à centro inverse. Porro, quoniam oscillatio corporis penduli ad A positi, & in Cycloide moti, aequidiuturna ponitur (ex observatione) cum oscillatione alterius ad P; & (per Prop. XXV. Part. II. Horologii Oscillatorii Christiani Hugenii) tempus descensûs liberi per Cycloidis axem datam habet rationem ad tempus oscillationis in ista Cycloide; & (per Prop. vi. & VII. Part. III. dicti Libri) axis Cycloidis, quam grave Pendulum describit, datam habet rationem ad longitudinem fili dictum grave suspendentis; & proinde tempus descensûs liberi per axem Cycloidis datam etiam habet rationem ad tempus descensûus liberi per fili longitudinem, nempe prioris subduplicatam: erit tempus descensûs liberi per longitudinem penduli ad A positi aequale tempori descensûs liberi per longitudinem penduli ad P positi. Sed spatia ad A & P, aequalibus temporibus casu libero percursa, sunt ut gravitates acceleratrices in dictis locis A & P, sc. effectus ut causae; & dictae gravitates acceleratrices hactenus ostensae sunt ut distantiae à centro Terrae inverse; & igitur longitudo penduli ad A est ad longitudinem penduli ad P aequali tempore oscillantis ut CP ad CA. Similiterque ostendetur longitudo penduli ad B esse ad longitudinem penduli ad P aequali tempore oscillantis ut CP ad CB: Unde, ex aequo, erunt universaliter longitudines pendulorum aequalibus temporibus oscillantium reciproce ut distantiae locorum à centro Terrae.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
