# Astronomiae physicae et geometricae elementa 271

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/271

Unde CF est ad MD sicut CP ad ML; adeoque (per Prop. XIX. El. v.) PF est ad LD sicut CP ad ML; hoc est, HD est ad LD sicut CH ad ML; & igitur (per Prop. II. El. VI.) LH parallela est ad CM; & proinde triangulum LDH simile triangulo MDC, & similiter positum. A trianguli autem CMD angulo recto M ducta est ad hypothenusam De perpendicularis recta MK, quod etiam quamproxime factum est in triangulo HLD, existente curvae Eclipticae particulâ LB & fere rectâ, & ad CD normali, propter Ellipsin APEP non multum abludentem à circulo AFEG: Unde CD similiter dividitur in K atque HD in B divisa est; id est, HD est ad DB sicut CD ad DK, sive PF ad BD sicut CD ad DK. Rursus, propter triangulum rectangulum CMD divisum per rectam MK ad CD normalem (per Prop. VIII. El. VI. ) erunt CD, DM, DK proportionales, sive ratio CD ad DK duplicata rationis CD ad DM; hoc est, rationis CF ad MD. Sed hactenus est ostensum esse PF ad BD sicut CD ad DK; & igitur PF est ad BD in duplicata ratione CF ad MD: Sed CF est sinus totus, & MD sinus rectus anguli ACB, nempe Latitudinis loci B; & PF, BD sunt incrementa gravitatis vel longitudinis penduli dato tempore oscillantis locis P & B congrua, supra gravitatem pendulive longitudinem ad Aequatorem: Et igitur, positâ APEp Ellipsi, incrementum gravitatis vel longitudinis penduli ad Polum, supra gravitatem pendulive longitudinem ad Aequatorem, est ad simile incrementum in alio quovis superficiei Terrae loco B quamproxime in duplicata ratione radii ad sinum rectum Latitudinis dicti loci B. Atque idem ostendetur de alio quovis loco in Terrae superficie: Et igitur, ex aequo, si APEp fuerit Ellipsis, erunt gravitatis pendulive longitudinis incrementa in diversis locis superficiei Terrae, supra gravitatem pendulive pari tempore oscillantis longitudinem ad Aequatorem, in duplicata ratione sinuum rectorum Latitudinum istorum locorum quamproxime.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
