Latin
PROPOSITIO LV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 276
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur totum, quod per D. Flamstedii observationem conficitur, illud sit quod BHF angulus minor sit quam BEF; atque hoc ex duplici causa oriri possit, nempe ex rectarum HF, EF concursu ad partes F, si Terrae Axis in observationum una parallelus sit eidem in altera, (quod à D. Flamstedio supponitur, &in Figura Prop. LV. designatur,) vel ex rectarum HA, EA concursu ad partes G partibus F contrarias, positis rectis HF, EF parallelis, ut in figura annexa; ex observatione illa Fixarum Parallaxis non evincitur quoniam ObHF parallelis manentiservatio integra consistere potest, rectis EF bus; hoc est, Orbis magni Parallaxi positâ nullâ. Immo haec observatio ne vel Telluris Motum Annuum immediate astruit: Nam licet Tellus in medio maneat, (circa Axem ut in Systemate Semi-tychonico rotata coelestium Motum diurnum apparentem efficiens;) Sol in Signis Australibus Hemisphaerium Terrae Australe, propius &forte densius, Soli tum obversum ita attrahere poterit, ut angulus BHF, Distantia Fixae à Polo, minor sit quam BEF, cum in Signis Borealibus Sol remotior ejus Hemisphaerium Boreale, etiam forte minus densum, minus attrahit. Idem similiter de varia Distantia Fixae à Zenith dicendum, quo modo Cl. D. Hookius Fixarum Parallaxin olim rimabatur. Nam si Axis Terrae directio mutatur, alterius cujusvis rectae in Terra (cujus positio ad Axem datur) directio similiter mutabitur: Et Terrae motus circa Solem, ex varia inclinatione rectae Fixam &Terram conjungentis ad rectam istam in Tellure, certo concludi nequit. Optandum igitur est ut oculatissimi Observatores deinceps observationes suas ad Motum Terrae Annuum hoc modo astruendum secundum Prop. praec ejusve Schol. dirigant: Nam sic tandem Fixarum Parallaxis respectu Orbis magni (modo sensibilis fuerit) certo elicietur, cum angulorum istorum mutatio ex alia causa, praeter mutatum Telluris locum aut Fixarum inter se situm, oriri nequeat; Fixarum vero idem ad se invicem situs principii loco habeatur ab omnibus, qui illarum Parallaxin investigant. Interim rationes Propositione sequente explicandae me movent, ut cum Copernico credam Orbis magni Diametrum respectu Fixarum (etiam proximarum) Distantiae insensibilem esse.