Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 277-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Quoniam ST ad SF comparata insensibilis est, perinde est ex quonam Orbis magni puncto Fixae observentur; totus quippe Orbis magnus quasi punctum est respectu Distantiae Fixarum: Cumque Saturnus Planetarum extimus à Sole non distet decuplo amplius quam Tellus, immensa erunt Spatia inter extimum hunc Planetam proximasque Soli Fixas, in quae Cometarum Orbes admodum excentrici excurrant, de quibus Prop. xxxV. Lib. I. dictum est: Sed &propter immensam hanc Distantiam sit, quod Fixae nullos edunt sensibiles effectus in nostri Solis Systema, Planetasque inibi contentos non perturbent Quia igitur Fixarum Distantia per observationes in diversis Orbitae Terrae locis factas determinari nequit, restat ut illa ex rationibus Opticis aestimetur: cujus faciendi modos duos proponemus: alterum Jacobi Gregorii Anno 1668 editum, alterum Christiani Hugenii in sua Cosmo-heoria traditum.