# Astronomiae physicae et geometricae elementa 277

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/277

Cumque angulus BTS, quo semidiameter Solis ex Terra spectatur, excedat 16 scrupula prima, erit BS, vel illi aequalis CF, pars fere ducentesima ipsius ST; sive 200CF ipsi TS aequales. In triangulo FST rectangulo ad S est sinus anguli SFT ad latus ST sicut radius ad latus FT: similiter que in triangulo CFT sinus anguli CTF est ad latus CF ut radius ad latus CT ipsi FT aequale: Unde (ex Prop. XI. Elem. v. ) sinus SFT est ad ST sicut sinus anguli CTF ad CF. Cumque, in parvis hisce angulis, anguli ipsi sint sicut eorum sinus, erit vicissim angulus SFT ad CTF angulum ut recta ST ad CF rectam; & ideo 200 CTF ipsi SFT aequales, sive I0OCTD ipsi TFS. Acutissimus vero Observator Christianus Hugenius (in Systemate Saturnio) asserit se adjutum Telescopio (cujus ope speciei per Tubum visae ad eam quae nudo oculo percipitur ratio secundum diametrum est centupla) Fixarum etiam maxime splendidarum Diametros nullâ unquam magnitudine cernere potuisse, sed tantum minimi puncti instar; hoc est, angulum DTC centuplo majorem factum etiamnum esse insensibilem; sive centuplum CTD (hoc est, SFT) sensu percipi non posse. Semidiameter igitur Orbis magni ST ex Fixa proxima (qualem splendidissimam aestimare oportet) visa minimi puncti instar appareret; hoc est, TS respectu SF vel TF evanescit & insensibilis est. Parvitas haec apparentium Diametrorum Fixarum in causa esse videtur Scintillationis earundem: Corpuscula enim opaca minima, per Atmosphaeram semper mota, Fixam quamvis penitus tegunt, statimque retegunt; hoc est, Scintillantem reddunt.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
