Latin
PROPOSITIO LX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 281
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. In praedictum usum commode assumentur Jupiter in situ Achronychio &Stella Sirii, quae (si alia quaevis) Soli aequiparari poterit. Cum autem Jupiter in dicto situ splendore Sirium superet, &praeterea radii Solares in Jovem incidentes non sine debilitatione in Terram reflectantur, sed plurimi ad Jovis superficiem suffocentur; Distantia Sirii hoc modo definita minor erit verâ. PROPOSITIO LXI. STellae Fixae Distantiam aliter aestimare. Cum Fixae etiam splendidissimae Diameter nequeat per Tubum Opticum ullum hactenus fabricatum eousque ampliari, ut sensibilis evadat &cum Solis Diametro conferatur; saltem Solis Diameter eousque minuatur, ut illius sic minutae lumen (sensuum judicio) non sit majus lumine Sirii noctu scintillantis, quod fiet fi in Tubum ejus radii admittantur per foramen satis parvum; vel si ejus imago ope Lentis eousque minuatur, vel partim hoc modo partim illo: Imaginis enim Solis sic minutae Diameter licet insensibilis, (si immediate aspiciatur,) ex datis foraminis Diametro, Lente &situ oculi, calculo Opticae &Dioptricae superstructo innotescit. Atqui Solis imaginis, oculo positione dato aequilucidae atque Sirius, aequalis est Diameter Sirii Diametro; innotescit igitur per calculum Sirii Diameter apparens prius insensibilis: Sed Sol &Sirius aequales ponuntur; eorumque proinde Diametri aequales: eritque ideo Distantia Sirii ad Distantiam Solis ut sinus Diametri apparentis Solis ad sinum Diametri apparentis Sirii, sive (ob parvitatem horum angulorum) ut Diameter Solis apparens ad apparentem Sirii Diametrum; notaque proinde erit Sirii Distantia. Q. E. I.