# Astronomiae physicae et geometricae elementa 284

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, ASTRONOMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/284

Satellite L ad quaNn 2 tbyG quadraturam in D pervento, MN evanescit (quoniam SK, SL, ac proinde etiam & SA, tunc aequales sunt) & proinde Vis per illam ubique expositae nulli hic sunt effectus: Satelles igitur L reliquis Viribus agitatus areas per radium vectorem temporibus proportionales nunc describit. Dum vero L quadrantem DB peragrat, SM deficit ab SN, & Vis perturbans descriptionem areae per radium vectorem TL, quo minus sit tempori proportionalis, quae est ut MN, directionem ab M versus N sive ab L versus F (hoc est, in consequentia) habet, ac proinde motum Satellitis in illo quadrante accelerat: post oppositionem vero in B, LF tendit in antecedentiam, motumque retardat, donec in quadratura ad C evanescat rursus MN, ejusque proinde effectus cessent. Rursus, cum Vis MN perturbans descriptionem areae quam radius TL verrit, ne sc. haec sit tempori proportionalis, in transitu Satellitis à C ad G, vel à D ad B, perpetuo augeatur & in G ac B sit maxima, & hinc rursus perpetuo diminuatur donec Satelles perveniat in D vel c ubi evanescit; patet Satellitis sic perturbati motum esse velocissimum (caeteris paribus) in Syzygiis B & G, tardissimum in Quadraturis C & D. Q. E. D.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
