Latin
COROLLARIUM 2
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 290
Unproofread scanNot analysed yet
motu circulari moveri potest ab N ad B eodem tempore quo L describit arcum LB, sicut GTF *G–F ad Fq; id est, ut Gq-Fq ad Fq. LEMMA. CI corpus ad umbilicum T ceu centrum tendens describat ElElipsin ABP, cujus apsides A &P: Vis centripeta, quâ corpus in apside A urgetur est ad Vim centripetam corporis alterius, in circulo AEH ad eandem distantiam TA eadem cum velocitate revolventis, ut diameter circuli ad latus rectum Ellipseos. Per A ducatur recta AG ad AT normalis, quae tam circulum quam Ellipsin continget. Per punctum G ipsi A proximum ducatur recta GEB versus T, circulum in E, Ellipsin in B intersecans. Cumque nascentes arcus AB, AE sint proxime aequales, corpora aequivelocia ex A simul digressa ad B &E simul pervenient; &illorum vires centripetae sunt ut harum effectus GB, GE eodem minimo tempore producti. Porro, ex natura circuli, EIO ZAIXIH, sive A1. diam. &ex natura Ellipseos, BD9- lateri recto YAD (defectus quippe, sive quantitas quâ BD7 isto rectangulo minus est, evanescit in casu praesente, cum BD nascitur;) EI vero &BD nascentes lineolae aequantur: Igitur A1* diam. circuli =AD: lat. rect. Ellipseos: Adeoque AD ad AI, sive GB ad GE, sive Vis centripeta in Ellipsi ad Vim centripetam in circulo sicut diameter circuli ad latus rectum Ellipseos. Q. E. D.