# Astronomiae physicae et geometricae elementa 290

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/290

motu circulari moveri potest ab N ad B eodem tempore quo L describit arcum LB, sicut GTF * G–F ad Fq; id est, ut Gq-Fq ad Fq. LEMMA. CI corpus ad umbilicum T ceu centrum tendens describat ElElipsin ABP, cujus apsides A & P: Vis centripeta, quâ corpus in apside A urgetur est ad Vim centripetam corporis alterius, in circulo AEH ad eandem distantiam TA eadem cum velocitate revolventis, ut diameter circuli ad latus rectum Ellipseos. Per A ducatur recta AG ad AT normalis, quae tam circulum quam Ellipsin continget. Per punctum G ipsi A proximum ducatur recta GEB versus T, circulum in E, Ellipsin in B intersecans. Cumque nascentes arcus AB, AE sint proxime aequales, corpora aequivelocia ex A simul digressa ad B & E simul pervenient; & illorum vires centripetae sunt ut harum effectus GB, GE eodem minimo tempore producti. Porro, ex natura circuli, EIO ZAIXIH, sive A1. diam. & ex natura Ellipseos, BD9- lateri recto YAD (defectus quippe, sive quantitas quâ BD7 isto rectangulo minus est, evanescit in casu praesente, cum BD nascitur;) EI vero & BD nascentes lineolae aequantur: Igitur A1* diam. circuli = AD: lat. rect. Ellipseos: Adeoque AD ad AI, sive GB ad GE, sive Vis centripeta in Ellipsi ad Vim centripetam in circulo sicut diameter circuli ad latus rectum Ellipseos. Q. E. D.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
