Latin
COROLLARIUM. I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 291-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. I. Hinc si Vi centripetae, quae est in reciproca duplicata ratione distantiae à centro, quâ corpus in Ellipsi immota revolvitur, superaddatur alia quaelibet Vis quae est ut cubus distantiae reciproce; corpus describet Ellipsin cujus apsides in consequentia feruntur. Nam REGO-RXF. quia differentia, quae est ut in hoc casu est positiva, G Acub. excedit F; hoc est, angulus ATl excedit angulum ATL; unde (per Corol. 1. Prop. 1v. )apsides vel feruntur in consequentia, vel feruntur in antecedentia celeritate majore quam dupla ejus quâ corpus L in orbe immobili in consequentia fertur: verum cum ultimum hoc in nullo corporum Coelestium locum habeat, ab hoc casu abstrahimus. At si à Vi, quae est reciproce in duplicata ratione distantiae, auferatur Vis, quae est reciproce in ejusdem triplicata ratione; relinquetur Vis, quâ urgente corpus describet Ellipsin cujus apsides reREGq–RXEq est in hoc casu grediuntur: Differentia enim Virium Tcug.