Latin
PROPOSITIO IV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
propria Orbita T1, ab occidente in orientem delatam; ACEG Orbitam à Venere, versus easdem partes, breviori tempore percursam; patet quod, cum Venus in DEF, Orbitae suae parte à Tellure remotiore invenitur, haec è Terra in T videbitur mota in consequentia Signorum; quo casu Directa dicitur. Cum vero Venus pervenerit ad situm respectu Solis &Telluris qualis est G; dum à G ad H movetur, aequali celeritate cum Sole ferri videbitur: Nam tunc rectà versus Terram tendit; nec aliter moveri videtur, quam quatenus ejus Orbita defertur à Sole versus ortum moto; adeoque tardior quidem est quam prius, sed etiamnum Directa. Venus ultra H per A ad B progressa, &,quia Soli propior est, velocius mota quam ipsa Tellus, (cujus rationem inferius reddemus,) hanc inter &Solem media transit; &proinde è Tellure visa locum, inter Fixas, mutare quidem videbitur, at contra Signorum seriem, i. e. in Antecedentia; unde tum temporis Retrograda dicitur, licet è Sole spectata etiamnum Directa videretur. Et inter Directionem &Retrogradationem, prope H scilicet, Stationaria apparet; rectis nempe Terram &Venerem, eodem momento, jungentibus, per tempus notabile parallelis manentibus. Similiter, post Retrogradationem, antequam rursus Directa fiat, secundo Stationaria, prope B, videbitur; &quidem Stationaria ad Directionem, quia mox futura est Directa in Orbitae parte BCDEFGH.